- PASARGADA
- PASARGADAPersidis urbs, Ptolem. regia olim, Chilquera Theveto. Nunc Databegerd incolis, Valasegerd Arab. satis adhuc culta. in tractu Darabegerd dicto. Fuit autem prope Carmaniam, a Cyro ibi loci condita, ubi Astyagen praeliô vicit; et nomen quidem ipsum Περσῶν ςτρατόπεδον, h. e. Persarum castra, significare, testatur tum Eustath. tum Steph. de urbibus, cuius verba sic se habent: Τὰς δὲ Πασαργάδας ἔκτισεν ὁ Κῦρος ἐφ᾿ οὗ τόπου παραταζάμενος Α᾿ςτυάγην ενίκησεν. Ο᾿νομάξεται δὲ ἡ πόλις διερμηνευςθεῖσα Περσῶν ςτρατόπεδον. Sed tunc esset Parsagada. Dionysius vero Pasargadas, non tamquam urbem, sed gentem nominat; cui genti proculdubio Pasargadae urbs, quam cum locis vicinis tenuêre, nomen dedit. Sic enim ille, Πρῶτα Σάβαι, μετὰ τοὺς δὲ Πασαργάδαι. Qu. Curt. l. 10. c. 1. ubi de Alexandri ex India in Carmaniam reditu: Ventum est, inquit, inde Pasargadas; Persica gens est; cuius Satrapes Orsines erat. Scribitur et Passargada. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.